- PTOLEMAIS
- I.PTOLEMAISAtheniensium XII. tribuum ultima, quaesicut et Attalis, a Rege in Remp. benefico nomen accepit: cum prius Demetrius diceretur, a Demetrio similiter de Atheniensibus bene merito. Vide Stephanum, Franc. Rossaeum, Archaeol. Attic. l. 1. c. 5. et supra voce Demarchus.Tribus Ptolemaidis Δῆμοι, i. e. Populi.Βερενικίδαι. Conthyle.Thyrgonidae.II.PTOLEMAISanus quaedam, quae, quoad vixit, lites agitavit, nec unquam a cazsis dicendis feriabatur. Unde proverbium: Lu Ptolemaica.III.PTOLEMAISfossa quaedam Aegypti manufacta, ducta ab ostio Pelusiaco ad urb. Arsinoem in sinum Arabicum: sic dicta a Ptolemaeo rege, qui eam absolvit. Primum enim a Nachao, Psammetichi filio inchoata, dein a Dario Persarum Reg. continuata, sed imperfecta relicta fuerat. Plin. l. 5. c. 5. Diodor. Ptolemaeorum fluvium vocat Aelian. de Anim. l. 12. c. 29. Nunc arenis obducta est. Item Ciliciae urbs, Strabo. Urbs quoque Arsenoitis Nomi in Aegypto. Ptolemaeo.IV.PTOLEMAISmaritima et celebris Phoenices urbs est versus Septentrionem a monte Carmelo quatuor, versus Meridiem a Castro Lamberti totiden, ab Hierosolyma vero triginta sex miliarib. distans: hanc Aseritae numquam possederunt, quia eius habitatores expellere non potuerunt. Insignis enim et munitissima urbs est, mirabilibus cincta muris et antemuralibus, portis, turribus, fossis et castris fortissimis, triangularem in modum clypei habens formam, cuius duo latera mari magno iunguntur, tertium vero planitiem terrae respicit. Nam ab Oriente magnus atque planus latitudinis duorum milliarum civitati adiacet campus, fontibus irriguus, fertilis valde. Ab Austro, commodissimus atque multarum navium capax portus est, qui partim intra urbis moenia, partim inter littus et mare situs, navibus tutam et tranquillam stationem, civitati vero maximum lucrum praebet: aedes tum publicae, tum privatae magnificae atque pulcherrimae. Hîc 2000. Iudaeorum occisa, A. C. 67. Varias autem devastationes et incendia passa, a Balduino I. Palaestinae Rege occupata est, A. C. 1101. sed recepta a Saladino, A. C. 1187. quô victô, illâ rursus potitus est Richardus Angliae Rex, A. C. 1190. in qua obsidione Orde Teutonicorum institutus est,Vesurum Aegypti Sultanus illam denuo expugnavit, caesis in urbe XXXM. hominum, A. C. 1291. Donec tandem in Turcarum Imperatoris potestatem redacta, eius nunc acerbissimum servitutis iugum experitur, est in tribus Aser. Vide quoque supra.V.PTOLEMAISurbs quatergemina: Prima Aethiopiae sub Aegyto, ad sinum Arabicum, quae Theron, i. e. ferarum, cognominatur a Ptolemaeo, et Epitheras a Plinio, l. 6. c. 29. Suachen nunc dicta, a Berenice urbe eiusdem orae 602. mill. pass. in Ortum. Baudrando urbs est troglodyticae, hodie Suaquen, emporium celebre Abyssiniae, cum portu capaci, in ora maris Rubri. Fere 120. mill. pass. a confinio Aegypti in Meridiem, 300. a Martaba in Occasum, et 350. a Berenice in Eurum. Secunda Cyrenaicae, in orâ litorali, antea Barce, nomen habens a Ptolemaeo rege conditore, Tolometta hodie, inter Arsinoen ad Occasum, et Cyrenen ad Ortum. Hîc, Synodô a Synesio Episcopo celebratâ, Andronicus, Pentapoleos praesectus, impietatis, repetundarum, saevitiae, blasphemiaeque reus, excommunicatus; ad Episcoporum pedes se abiecit, et veniâ delictorum petitâ, in gratiam receptus est. Vide historiam et Formulam huius excommunicationis, apud Synes. ep. 67. 68. 72. Baron. in Annal. Tertia Phoenices maritima apud Palaestinae fines, olim Ace Plinio, Acon Ebraeis, colonia quondam Cl. Caesaris, teste Pliniô, l. 5. c. 19. Ace etiam Stephano, qui sic dictam prius putat, quod ibi Hercules a vulnere curatus sit. Hodie Acre, et S. Iean d' Acre Gall. dicitur ab Europaeis, quia Equites S. Iohannis Hierosolymitani ibi sedem diu habuerunt, eamque fortiter contra Saracenos propugnâunt. Antea etiam Tolemaida dicta fuit; estque etiamnum Emporium a Gallis frequentatum. Sed paucis constat incolis; Sub Turcis. Vide infra. Quarta Aegypti in Thebaide, ad Nilum, inter urb. Crocodilorum, et abydum, a quo 22. mill. pass. aberat in Boream, Barbaris erepta est, ab Aurelio Probo. A. C. 279.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.